- ANGELUS
- I.ANGELUSBaldus, ICtus famosus.II.ANGELUSNeptuni fil. ex concubitu nymphae cuiusdam, in Chio natus. Pausan. in Corinthiacis.III.ANGELUSapud Witikindum de Gestis Saxon. l. 1. Imperatorem, in primis, mediis et ultimis versantem, videntes, coramque eo Angelum ---- acceperunt fiduciam, magnamque constantiam.Et l. 3 In quinta (acie) quae erat maxima, et dicebatur Regia, ipse Princeps vallatus lectis ex multis militum milibus, alacrique iuventute, coramque eo Angelus, penes quem victoria, densô agmine circumseptus etc. Vexilli praecipui, apud Imperatores Occidentales, quod S. Michaelis effigie insigniretur, nomen erat. Ita enim ipse witkindus, Hôc vocabulô effigieque signum maximum erat insignitum, l. 1. cit. Vide quoque Conr. Ursoergensem. Apud Graecos Imperatores sequioris aevi inter varia, quibus in ceremoniis Palatinis et Ecclesiasticis utebantur, vexilla, primum similiter fuit, quod τοῦ Ἀρχιςτρατήγου seu S. Michaelis, appellatum est, Codinus de Officiis c. 6. apud Eund. Car. du Fresne.IV.ANGELUSnummus aureus Francicus, in Regesto veteri apud Eund. Denarius nempe auri puri cum Angelo, Gall. Denier d'or fin a l' Ange: in quo effictus Angelus togatus et coronatus, draconem pedibus premens, dextrâ ctucem florigeram et laevâ scutum tenens, in quo tria expressa lilia, pond. 5. den. 16. gr. et pretii 75. Turon. ponderis 33. et 2. tert. ad marcam Parisiensem. Cusi sunt sub Philippo VI. hi nummi, et vocantur Primi Angeli vuglo: praeter hos enim, sub eodem Rege, etiam prodierunt Angeli secundi, Gall. seconds Anges, pond. 5. den. tantum et pretii 75. Turon. pond. 42. ad marcam Paris. et Tertii Angeli, pond. 4. den. 13. gr. pretii 4. lib. 5. sol. Turon. Vide Car. du Fresne in voce Moneta.V.ANGELUStitulus quô Monachi olim apud Patres insigniti, ut vidimus. Quô item Pontifices Romani aliique Episcopi compellari consueverunt. Iustinianus Comes, postea Imperator, ad Hormisdam Pontificem. Comperimus --- ad Angelum vestrum hinc discedentes iter arripuisse. Anastasius Biblioth. Praefat. ad Syndoum VIII. Domino Coangelico Fohanm Pontifici etc. Sic Honestus Coangelicus Archiepiscopus Ravennatis Ecclesiae, in veteri Charta apud Rubeum Histor. Ravenn. l. 5. Iohannes Tranensis in Apulia Episcopus ἰσάγτελος, apud Lambecium Caesar. Biblioth. l. 5. p. 124. quô modô apud Palladium in Histor. Lausiacac 43. Theodosius M. ὁ εν᾿ ἀγτέλοις ἀριθμούμενος, dicitur. Occasio tituli ex Apocalypsi S. Iohannis, in qua Episcopi VII. in Asia Ecclesiarum constanter Angeli dicuntur. Vide ibi, et plura de hoc titulo, apud Car. du Fresne. in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.